monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 16
HISPO ROMANIUS accusatoria usus pugnacitate negavit puram esse, non ad animum hoc referens sed ad corpus: tractavit impuram esse quae osculum impuris dederit, quae cibum cum impuris ceperit. ALBUCIUS figura divisit controversiam, dixit enim: putemus tres sacerdotium petere, unam quae capta est, alteram quae prostitit, tertiam quae hominem occidit: omnibus nego. et sic causam contra singulas egit. FUSCUS ARELLIUS sic divisit: probabo indignam sacerdotio, primum, etiamsi pudica sit; deinde, quia nescimus, an pudica sit; novissime, quia non sit pudica.